CIPPARIUS

CIPPARIUS
CIPPARIUS
in LL. Guil. Nothi, c. 4. Ceper vel Cepier, Carcerarius est a voce Cippus, Graece κούπος, qui priscis instrumentum, quô reorum pedes constringebantur, recentioribus carcerem ipsum notat. Unde in Consuetud. Meldensi Art. 290. furcae patibulares, Cippus (Gall. Cep) et Pilorium, dicuntur esse signa seu argumenta maioris Iustitiae. Pro Cippario Cypiacus dicitur in Ecclesia S. Quintini in Veromanduis, dignitas Ecclesiastica, cui Cippi seu Carceris Ecclesiastici, cura incumbit, apud Car. du Fresne Glossar. et. Vide quoque infra Lignum, Nervus, Transverfariae trabes. Sed et Cippus, ligni truncum perforatum denotat, in quo Minorum Ordinis Religiosorum, in Communione Romana peculium conservabatur. Clement. cap. 126. quocirca quaestus omnis pecuniae, de verb. signif. apud Macrum in Hier olex. De Cippo vero lapideo, in tumulo erigi olim apud Graecos solito, vide infra in voce Stele. uti de Cippis, in urbium oppugnatione adhibitis, voce Oppugnatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Stockmeister, der — Der Stockmeister, des s, plur. ut nom. sing. von Stock, Klotz im Gefängnisse, und das Gefängniß selbst, derjenige, welcher die Gefangenen in seiner Aufsicht hat; in der höhern Schreibart der Kerkermeister, in Aachen der Grasverwahrer, im mittlern …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • PEDICA — vinculum, quô pedes vinciuntur. Nonio, Graece Ποδοκάκκη, de qua voce Harpocration, Ποδοκάκκη, inquit, τὸ ζύλον, το εν δεσμωτηρίῳ οὕτως ἐκαλεῖτο, ἤτοι παρεμβεβλημένου τοῦ ἑτέρου κάππα ποδῶν τις κάκωσις οὖσα, ἤκατὰ συγκοπὴν, ὥς φησι Δίδυμος, οἷον… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”